monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 67, 5
Quod animarum Sabbatum tunc inchoasse recte creditur, cum primus Christi martyr carne occisus a fratre mox anima est aeternam translatus in requiem, tunc autem perficietur cum in die resurrectionis animae etiam corpora incorrupta receperint. Et quia nulla aetatum quinque praeteritarum mille annis acta reperitur, sed aliae plures annos, aliae pauciores, habuere, neque ulla alteri similem habuit summam annorum, restat ut pari modo haec quoque quae nunc agitur incertum mortalibus habeat suae longitudinis statum, soli autem illi cognitum qui servos suos accinctis lumbis lucernisque ardentibus vigilare praecepit, similes hominibus expectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis.